monumenta.ch > Lucanus > sectio 628 > bsbClm6299.276 > sectio 362 > sectio 543 > Numeri, 17 > bnf15707.2r > bnfGrec107.241 > sectio 621 > sectio 432 > Psalmi, 23 > bnf16714.25 > sectio 2 > Genesis, 9 > sectio 1 > bsbClm6299.282 > Lucas, 2 > Apocalypsis, 14 > sectio 11 > bnf9389.136 > Ioannes, 21 > ad Corinthios II, 6 > Apocalypsis, 14 > sectio 42 > sectio 73 > csg68.255 > csg51.34 > bnf8055.293 > > sectio 849 > bnf5797.27 > bnf8055.155 > ad Corinthios II, 11 > uwbM.p.th.f.69.37 > Matthaeus, 15 > sectio 19 > Canticum, 2 > bnf4894.317 > bnf7877.40 > sectio 278 > bnf12945.128 > bnf5873.64 > sectio 275 > bmv545.80 > csg48.362 > bnf16714.8 > 15 > uwbM.p.th.f.69.35 > sectio 5 > Caput 22
Orosius, Historiae, Liber 3, 21 <<<     >>> 23

Caput 22 MANUSKRIPT-LINKS AUSBLENDEN

1  Sequitur annus, quo Romani instaubnf9665.63rato csg621.125 a Samnitibus bello victi sunt bnf4872.26 v atque in castra fugerunt. 2  postea vero Samnites novum habitum bsb65382.198 animumque sumentes, hoc est deargentatis armis ac vestibus, paratoque animo ni vincant mori, bello sese offerunt. 3  adversum quos Papirius consul cum exercitu missus cum a pullariis auguribus vana coniectantibus congredi prohiberetur, inridens eos tam feliciter confecit bellum quam constanter arripuit. 4  nam in hoc proelio XII milia hostium caesa, III milia capta referuntur. sed hanc quoque istius vere laudandam victoriam, quam vani auspices impedire non potuerunt, oborti subito corrupere morbi. 5  nam tanta ac tam intolerabilis pestibnf4871.30 rlenbke1009.62vtia tunc corripuit civitatem, ut propter eam quacumque ratione sedandam libros Sibyllinos consulendos putarint horrendumque illum Epidaurium colubrum cum ipso Aesculapi lapide advexerint: quasi vero pestilentia aut ante sedata non sit aut post orta non fuerit. 6  Praeterea altero abhinc anno Fabius Gurges consul male adversum bsb65382.199 Samnitas pugnavit. namque amisso exercitu victus in urbem refugit. 7  itaque cum senatus de summovendo eo deliberaret, pater eius Fabius Maximus ignominiam filii deprecatus legatum se filio iturum ultro obtulit, csg547.33 si illi depellendae ignominiae et gerendi iterum belli facultas daretur. 8  qua impetrata proelioque conserto cum subito pugnantem filium consulem insistente Pontio Samnitarum duce et infestis hostium telis conclusum videret, in medium se agmen pius senex equo vectus ingessit. 9  quo facto commoti Romani tota ibi incubuere acie, donec ipsum Pontium ducem deleto bmv545.37 r hostili exercitu victum oppressumque ceperunt. 10  caesa sunt in eo proelio Samnitium XX milia, capta autem IIII milia cum rege suo; tandemque Samniticum bellum, quod per quadraginta et novem annos multa bav829.43 r Romanorum clade trahebatur, capti ducis destitutione finitum est. 11  Anno subsequente cum Sabinis Curio consule bellum bsb65382.200 gestum est, ubi quot milia hominum interfecta, csg621.126 quot capta sint, ipse consul ostendit. qui cum in senatu magnitudinem adquisiti agri Sabini et multitudinem capti populi referre vellet, numerum explicare non potuit. 12  Anno ab urbe condita CCCCLXIII Dolabella et Domitio consulibus Lucani Bruttii, Samnites quoque cum Etruscis et Senonibus Gallis facta societate, cum redivivum contra Romanos bellum molirentur, Romani ad exorandos Gallos misere legatos. 13  quos cum Galli interfecissent, Caecilius praetor ob ulciscendam legatorum necem et conprimendum tumultum hostium cum exercitu missus, ab Etruscis Gallisque oppressus interiit. 14  septem praeterea tribuni militum in ea pugna occisi, multi nobiles trucidati, tredecim milia etiam militum Romanorum illo bello prostrata sunt. 15  Ita autem quotienscumque Galli exarserunt, bsb65382.201 totis opibus suis Roma detrita est, ut sub praesenti nunc concursatione Gotthorum magis debeat meminisse Gallorum.

bnf4874.44 med6535.122

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik